- ULLOA
- ULLOAnomen illustris in Hispania Familiae, quae ex Gallaecia originem trahit. In ea, praeter Vascum Lopez de Ulloa, Agueris de Moscoso maritum, ac Lupi Sanchez de Moscoso Ulloa primi Comitis de Altamita ἄπαιδος patrem, atque Sancium Sanchez de Ulloa, Dominis de Ulloa et Monterroso editum; Teresiae de Zuniga et Viedma Vicecomitis de Monterrey coniugem, qui, per filiam Franciscam heredem, Comitum de Monterrey titulum ad Azevedios transmisit, ut vidimus supra celebris fuit Doctor Petrus Yannez de Ulloae, Consiliarius Ioannis II. Cuius duo filii, alter Ioannes Dominos de Villalonso, ex quibus eius abnepos Ioannes Casp. de Ulloa Comitivâ dignitate ornatus est; Rodericus Dominos de la Mota sevit, Marchionum axiomate cum teimpore ornatos, dederunt. Germanus Petri Io. Alfonsus de Ulloa, eiusdem Regis Consiliarius, Beatrice Petri Roderici de Fonseca filiâ ac herede ductâ, praeter Alfonsum Archiepiscopum Seviliensem, Petrum genuit ac Fernandum de Ulloa Fonseca; quorum posteri, patriô omissô nomine, Fonsecae appellati: et quidem illius, Domini Villanovae de Cannedo, demum Comitatus dignitate exornati; huius, Domini de Coca et Alaexos, ac per proneptem, in Toletanam domum, elocatam, Comites de Ayala fuêre. Phil. Iac. Spenerus, Theatrô Nobil. Europ. Part. 2. in Indic. Vide quoque eum, Arte Heraldicâ, Tom. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.